- DIDYMUS
- I.DIDYMUSAlexandrinus alius, salsamentarii filius, quo nemo, ut Quintilian. inquit, plura scripsit. Grammaticus fuit, et ad Augusti tempora pervenit, atque ob assiduam circa libros moram Χαλκέντερος et πονηρος est appellatus: nam ad tria milia librorum, et quingentos scripsisse dicitur. Hinc et Βιβλιολάθας Athenaeo dictus: quod numerum librorum suorum ighoraret. Grammaticorum doctissimus, Macrob. Staturn. l. 5. c. c. 12. Vide Amm. Marcell. l. 22. c. 16. eminuit Didymus, multiplicis scientiae scriptis memorabilis. Senec. ep. 88. Athen. l. 4. Phot. cod. 279. ubi 10. proverbiorum libros eius citat, Euseb. Chron. ad Ann. 661. Hieron. ep. ad Marcellin. Lactant. l. 1. c. 22. Suid, Voss. Gesner. etc. Didymus alius, Monachus, maximus contemplationum doctor cognominatus. De quo vide Hist. Tripart. l. 8. c. 1. Didymus, poeta, Georgica scripsit. Alius etiam Philosophus Academicus. Alius, fil. Heraclidae, Musicus, Neroni gratus.II.DIDYMUSArgiae vicus. Pausan.III.DIDYMUSlibertus Tiberii, observator dictorum factorumqueve Drusi, Germanici filii, a Tiberio constitutus. Tacit. Ann. l. 6. c. 24. nisi quod Actit Centurionis et Didymi liberti epistolae, servorum nomina praeferebant.IV.DIDYMUSsie vocabatur Thomas Apostolus. Ioh. c. 11. v. 16. c. 20. v. 24.V.DIDYMUSvir Alexandrinus, qui licet a puero oculis captus foret, divinas tamen literas optime callebat, et inter Ecclesiasticos scriptores illustris fuit. Vixit sec. 4. in humanis quoque scientiis, Mathematicis inprimis, versatissimus. Plurima composuit, quorum praeter tractatum de Spiritu S. et quasdam enarrationes, in Epistolas nonnullas Canonicas, in Volum. 9. Bibl. PP. col. 23. et 53. edit. An. 1624. item librum c. Manichaeos, ab Henr. Canisio, t. 5. antiq. Lect. evulgatum, nihil restat. Hieronymi praeceptor, Obiit An. aet. 83. Sed, quod Origenis errores amplexus, condemnari Synodo. 5. gener. meruit, Niceph. hist. l. 17. c. 27. Cedren Ann. et a Martino Pont. Concilio Later. S. 5. can. 18. Vide Hier. de Scr. Eccl. c. 109. in Chron. An. 376. ep. 33. 51. 65. etc. Ruffin. hist. l. 2. c. 7. Socr. l. 1. c. 5. Theodoret, l. 4. c. 27. Sozom. l. 7. c. 14. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.